COLONIA Agtippinensis

COLONIA Agtippinensis
COLONIA Agtippinensis
Ubiorum civitas praestantissima, Imperialis, Anzeatica, sui Iuris, totius German. maxima, proin altera Germaniae Roma dicta: cis Rhenum fluv. sita, ita dicta ab Agrippina Neronis matre, quae ut sociis quoque nationibus potentiam suam ostentaret, in hoc oppidum, ubi genita erat, Coloniam ex veteranis militibus deduci imperavit, Tacit. l. 1. et 4. Hist. alii ab Agrippa sic dictam, a quo Ubii, qui illam condiderunt, unde Ubiopolis prius appellata fuerat, in protectionem Roman. recepti, putant. Una est ex quatuor Hanseaticis praecipuis, nec ingens solum, sed et populosa ac munita. Formam prae se fert dividuae Lunae, Academiâ ab Urbano VI. A. C. 1388. 11. Kal. Iunii fundatâ inclita. Inter quatuor Imperii rusticos recensetur, unde im medio nigrae crucis colonus cum flagello depictus est. Post Romavos, a tempore Childerici, sub Francis, usque ad Otton. I. Quô tempore Archiepiscopos habere coepir; quum primus Maternus Euangelium hîc, ut et Argentorati, amuntiâsset, circa A. C. 69. ex cuius successoribus Hermannus Moersensis et Gebhardus Truchsessius, praeteritô saeculô Euangelium iterum amplexi sunt. In militaribus suis signis acies triangulares initiô habuit, ubi vero Magorum corpora accepit, acies mutatae sunt in tres coronas, servatô Francotum colore, albô et rubrô. Exercuerunt hîc olim Comites Arnsbergii potestatem gladii, quae postmodum in Archiepiscopum, qui Elector est et Cancellarius Imperii per Italiam, translata est: inter quem et Civitatem, cum ingens olim lis vigeret, permissu Rodolfi I. Imperatoris conflictus de dominio clavium portatum urbis institutus est, in quo victrix civitas libertatem in posterum obtinuit.
Benthemios Comites Advocatos haber haereitarios, quibus proin semper in urbe vicarius est, Erbvogt: Regimen civitatis democraticum est. Valdensium olim propagine urbs referta fuit, quibus inde Mediolanum usque proficiscentibus omni nocte apud suos hospitium erat, Munster. Geogr. l. 3. circa a. C 1230. Etiam circa A. C. 1313. magnus ibi eorum numerus, Abbas Hirsaug. in Chron. Hîc de pace frustra actum, inter Batavos et Hispanos, A. C. 1579. ut et inter Batavos et Gallos, A. C. 1673. In Archiepiscopatu sub Gebhardo, de quo supra, reformavit Zach. Ursinus praeteritô saeculô. Vide Ptol. l. 2. c. 9. Plin. l. 4. c. 17. Ammian. Marcellin. l. 15. 16. Zosim. l. 1. Tacit. Annal. l. 14. Histor. l. 1. et 4. Thuan. de moribus Germ. Ibi Sigebertus, fil. Clotarii I. Austrasiae Rex sedem habuit. Gregor. Turonens. l. 2. Adde Steph. Broelmann. de antiq. Coloniae. Iac. Middendorp. in tr. de Academiis. Georg. Braw. in deser. Coloniae. Aegid. Gillenium, Hist. Col. P. Cratepolium, de Elector. Eccl. De iuribus et officiis mutuis Archiepiscopi et Civitatis, Limn. Enucl. l. 4. c. 10. Hîc Concilium A. C. 782. a Carolo M. habitum. A. C. 870. 887. 1056. ubi Balduinus et Godofridus, Flandriae Comites, cum Henrico IV. German. Rege reconciliati. A.C. 1118 contra Imperat. Henric. IV. A. C. 1225. 1260. 1310. contra Templarios. 1452. 1470. 1536. 1549. etc. Vulgo Germanice Colln am Rein. Gallice Cologne sur le Rhin. 8. leuc. German. ab Aquisgrano, in Ortum, 18. a Magontia, 16. a Treveri in Boream, 5. a Iuliaco in Ortum. Habuit alias pontem ad Rhenum. Regio adiacens cis Rhenum, cuius caput est Bonna, subest aliquatenus Archiepiscopo. Vide Agrippina Colonia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”